라틴어 문장 검색

cerno non nulli quaerunt, ex cuius persona 'cerno' dictum sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7332)
cerni potis est qui nascitur, at non innatus cerni potis est:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 329)
cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, cum ipse lacrimarum causa esset, si, quem ad modum oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non laeti, sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 594:1)
Quadratasque procul turris cum cernimus urbis, propterea fit uti videantur saepe rutundae, angulus optusus quia longe cernitur omnis sive etiam potius non cernitur ac perit eius plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus, aëra per multum quia dum simulacra feruntur, cogit hebescere eum crebris offensibus aër. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:5)
quandoquidem quos cumque in terris cernimus [ignes], dum tremor [et] clarus dum cernitur ardor eorum, perparvom quiddam inter dum mutare videntur alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:8)
Ita enim ex longitudine in latitudinem distentus est et in altitudinis cumulum crevit, ut ex aequalibus proficiscens ad aequalia perveniens aequaliter totus sibi conveniens creverit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 1:2)
Tum porro varios rerum sentimus odores nec tamen ad naris venientis cernimus umquam nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus usurpare oculis nec voces cernere suemus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:16)
idemque oculis patentibus atque igneis cernitur semper, ut sol patenti igneoque oculo terram conspectu perpetuo atque infatigabili cernit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 17:3)
cumque artium aliud eius modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat, aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut geometres cernere ea potest quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is qui fidibus utitur explere numeros et conficere versus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:7)
nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt [praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit] cernere coeperunt, contendere se atque parare, nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:16)
Id quod facile cernere erat per ebullitionem super ignem lenem, et in vase vitreo, ubi omnia cerni perspicue possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 403:5)
per multos itaque illa dies eadem obversantur ante oculos, etiam vigilantes ut videantur cernere saltantis et mollia membra moventis et citharae liquidum carmen chordasque loquentis auribus accipere et consessum cernere eundem scenaique simul varios splendere decores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:5)
cernas honesta figura si rem tertiae personae in secundam referas, hoc est 'si quis cernat'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4011)
- nec vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque rei cernere neque earn definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec iudicare quae vera quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua distinguere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 3:1)
cernat semineci ad illud quod ait Turnus 'cuperem ipse parens spectator adesset' hic dicit 'ipse suum cernat interitum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4621)

SEARCH

MENU NAVIGATION