라틴어 문장 검색

interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina, In his quondam locis mater filiam quaesisse dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 108:3)
pendemus ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 216:2)
Sed hae sunt plures, ut dixi, quae per totam causam varios habent excursus, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum, vel etiam fabulosarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 234:2)
quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae laus, Proserpinae raptus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 235:1)
nec immerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnunquam Cicero leviter eludit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 274:1)
pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 70:1)
virtus facit laudem, sequenda igitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 177:2)
haec ita dicentur, prout nota erunt vel utilitas causae aut decor postulabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 236:3)
ita et firmiora erunt ipsa et plus habebunt decoris, si non nudos et velut carne spoliatos artus ostenderint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 271:4)
nam, ut ad peiora iuvenes laude ducuntur, ita laudari in bonis malent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 286:3)
suadebimus enim ut laudem humanitatis potius quam voluptatem ultionis concupiscat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 294:2)
quem ego semper videri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse non causae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 325:3)
porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 121:1)
decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 129:2)
idem, cum offensam vereretur, si obiurgaret populi segnitiam in asserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 252:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION