라틴어 문장 검색

crinemque docta patere distingui manu.
(세네카, Troades 910:1)
i quique etiam Heliam terris missure secundum Zachariae iusti linguam placate ligasti, dum faceret serum rugosa puerpera patrem, edita significans iusso reticere propheta, gratia cum fulsit, nosset se ut lex tacituram;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum9)
Saepenumero postulavisti ut, quia Theudorici regis Gothorum commendat populis fama civilitatem, litteris tibi formae suae quantitas, vitae qualitas significaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:1)
de temporum statu iam nihil ut prius consulo, ne sit moribus tuis oneri, si adversa significes, cum prospera non sequantur, nam cum te non deceat falsa mandare atque item desint 2 votiva memoratu, fugio quicquid illud mali est per bonorum indicia cognoscere, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Felici suo salutem 2:1)
quis febriens arroganti tactu pulsum distinguat incolumem?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:4)
quod ideo significo, quia is efficacissime quemque commendat, qui meras causas iustae commendationis aperuerit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 4:5)
"iamque et ad ensiferos vicina pube tumultus aptabar, nec me ulla feri Mavortis imago praeteriit, didici, quo Paeones arma rotatu, quo Macetae sua gaesa citent, quo turbine contum Sauromates falcemque Getes arcumque Gelonus tenderet et flexae Balearicus actor habenae quo suspensa trahens libraret vulnera tortu inclusumque suo distingueret aera gyro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권55)
quod Eoae respergit vena Syenes, Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto candida purpureo distinguitur area gyro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis36)
"omne homini natale solum, nee te, optima, saevo tamque humili populos deceat distinguere fine undique ubique tuos;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권137)
Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:3)
Apud homines, si forte, distinguitur, dum expungitur, dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 5:1)
Duobus enim adventibus eius significans, primo, qui iam expunctus est in humilitate conditionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 15:1)
Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos existimetis quos alibi deos non dicitis;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 3:1)
a quo uidelicet duce usque hodie Dalreudini uocantur, nam lingua eorum daal partem significat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:16)
Ut Seuerus receptam Brittaniae partem uallo a cetera distinxerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. V.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION