라틴어 문장 검색

deinde ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens effusa in eos est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 294:2)
ibi prolapso equo effusum in praeceps captum ab Romanis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 314:3)
cum effusis gaudio lacrimis cupere vero diceret, tum puero anulum aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi quoad vellet equitibus dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 316:1)
tum undique omnes exorti, et clamore sublato impetum fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 408:2)
ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 483:1)
Dardanos in Macedoniam effusos Orestidem iam tenere ac descendisse in Argestaeum campum, famamque inter barbaros celebrem esse Philippum occisum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 491:2)
expeditione ea qua cum populatoribus agri ad Sicyonem pugnavit in arborem inlatus impetu equi ad eminentem ramum cornu alterum galeae praefregit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 492:1)
et hercule per instructa omnia ordinibus virorum mulierumque undique ex agris effusorum, inter vota ac preces et laudes ibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 667:1)
eodem versi elephanti, qui primo impetu turbaverant antesignanos et iam signa moverant loco;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 708:2)
impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam adversa acies caesi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 40:2)
Macedonum praesidium conglobatum sub arcis muro stetit nec fuga effuse petita, nec pertinaciter proelio inito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 79:1)
Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit, et molientibus ab terra naves Philippus supervenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 93:1)
inde praemisso edicto ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 125:2)
Castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque munientes, ni abditi post tumulum opportune ad id positum ab Scipione equites inproviso in effusos incurrissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 195:1)
dein, postquam acrius ultimis incidebat Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil iam ordinum memores passim, qua cuique proximum fuit, in fugam effunduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 198:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION