라틴어 문장 검색

vestitus nihil inter aequales excellens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 30:1)
Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 557:1)
et formam novi dilectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 685:1)
per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem inmixtis agrestibus et iis externis sublatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 195:4)
visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 596:1)
in eo tumultu captae urbis Archimedes intentus formis quas in pulvere descripserat interfectus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha15)
catapultae maximae formae centum viginti, minores ducentae octoginta una;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 662:2)
et aetate et forma florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes pro parente colebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 696:1)
captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo, adeo eximia forma ut quacumque incedebat converteret omnium oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 701:1)
ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis,praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius possum, amori faveo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 704:2)
cum Afros venderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 312:1)
inter alia captum regalem puerum eximiae formae ad avunculum Masinissam cum donis dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha14)
forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea re quod tribunos, ex contagione furoris haud expertes seditionis defectionisque rati fore, et iura reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ac vigilias ordine ibant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 362:1)
forma viribusque corporis excellebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 6:2)
cum legatis quos mitteret ad Syphacem calonum loco ordines spectatae virtutis atque prudentiae servili habitu mittebat, qui, dum in conloquio legati essent, vagi per castra alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque et universorum castrorum et partium, qua Poeni, qua Numidae haberent, quantum intervalli inter Hasdrubalis ac regia castra esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION