라틴어 문장 검색

experiretur modo voluntatem militum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 244:2)
nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint qui vicerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 3:1)
primo vere edico adsitis, ut dis bene iuvantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 208:1)
magno natu principes castellorum oratores ad Poenum veniunt, alienis malis, utili exemplo, doctos memorantes amicitiam malle quam vim experiri Poenorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 348:1)
in hanc tam opimam mercedem agite dum, dis bene iuvantibus arma capite!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 448:1)
illos enim graves superbosque in rebus secundis expertos fortuna et timor mitigasse videri poterat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 269:2)
urbe Romana, atque imperio geratur, aequum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum, tum ad subsidium fortunae, a maioribus relictum foret, eo iuvare populum Romanum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 394:1)
legati et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello victus ad eum fugisset, et alii in Ligures ad expostulandum, quod Poenum opibus auxiliisque suis iuvissent, simul ad visendum ex propinquo quae in Bois atque Insubribus gererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 401:1)
tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 426:1)
se omnia quibus a bonis fidelibusque sociis bella iuvari soleant misisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 444:1)
eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento veste viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea, bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 629:1)
itaque non iuvetis nos in bello oportet, Campani, sed paene bellum pro nobis suscipiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 54:1)
summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope iuvandum Hannibalem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 141:1)
hac comitate Marcelli ferocis iuvenis animus adeo est mollitus ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 196:1)
ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 202:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION