라틴어 문장 검색

Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장7)
Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장9)
Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum clauis adulterinas paret-- nam verae ad Hiempsalem referebantur--ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장5)
Igitur Iugurtha quam maximas potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장5)
Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장6)
Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit, primum uti ueteres amicos muneribus expleant, deinde nouos aqquirant, postremo quaecumque possint largiendo parare ne cunctentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장9)
Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinendum, necessario copias parat et Iugurthae obvius procedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장1)
Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장1)
prorsus intentus cuncta parare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장5)
Interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines nobilis factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장5)
Igitur Calpurnius initio paratis commeatibus acriter Numidiam ingressus est, multosque mortalis et urbis aliquot pugnando cepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장10)
Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장11)
Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장20)
maiores vestri parandi iuris et maiestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Auentinum occupauere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장29)
Atque eo vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam omnino non parauisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION