라틴어 문장 검색

Neque tamen uerum est, quod Themisoni uidebatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:1)
integer aevi sanguis plenam aetatem significat ex sanguine, qui non est integer nisi in iuvenibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6391)
Quod si quis aetate matura, et sensibus integris, et mente repurgata, se ad experientiam et ad particularia de integro applicet, de eo melius sperandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 233:1)
Populus Hipponiensis, cui me dominus servum dedit, cum ex magna ac pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut etiam si non sic esset infirmus, vix eam cum aliqua salute animi sustineret.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 2:2)
P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam videretque ita tracta esse comitia anno superiore ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximum transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION