라틴어 문장 검색

De urbe agroque reliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibus urbem praevalidam, propinquam, inimicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 227:1)
siti sunt Acarnanes, qui adversus vim atque iniuriam Aetolorum pro patria pugnantes mortem occubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 364:1)
circumibant enim senatorum domos cum veste sordida, adfirmantes se non modo suam quosque patriam, sed totam Siciliam relicturos, si eo Marcellus iterum cum imperio redisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 415:1)
obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam velut dedi noxae inimico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 416:3)
at ille, cum ab re aversus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 527:2)
nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto quam idem obtundendo, docendoque quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit ut praesidium Punicum - quingenti autem Numidae erant - Salapiaque traderetur Marcello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 531:2)
regem nec inimiciorem ulli populo quam Carthaginiensi nec amiciorem quam Romano esse adfirmabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 46:1)
quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis extra Italiam in exsilium verius quam in militiam ablegari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 137:3)
si veteres milites non redeant in patriam, novi legantur, brevi neminem superfuturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 139:1)
quae liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquae patriae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 145:1)
inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 327:1)
haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse - ut parentium saevitiam, sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse - adnisi omnes cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 516:1)
acrius et intentius omnia gesturos timentes ne crescendi ex se inimico conlegae potestas fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 526:2)
qui mihi ne hodie quidem scire videmini quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia sub quibus militatis, quid adversus morem militiae disciplinamque maiorum, quid adversus summi maiestatem ausi sitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 413:1)
patria quid de vobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 414:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION