라틴어 문장 검색

multum et verae gloriae quamvis uno libro Persius meruit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 95:4)
et Servius Sulpicius insignem non famam tribus orationibus meruit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 117:1)
scribi optime ceris, in quibus facillima est ratio delendi, nisi forte visus infirmior membranarum potius usum exiget, quae ut iuvant aciem, ita crebra relatione, quoad , calami morantur manum et cogitationis impetum frangunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 193:2)
et, quo me vivere iuvet, Asprenatem reum video.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:5)
quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione , cum idem docti facere illud, indocti inexercitatique non possimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:1)
ex hoc Simonidis facto notatum videtur, iuvari memoriam signatis animo sedibus, idque credere suo quisque experimento potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 112:1)
illud neminem non iuvabit, iisdem quibus scripserit ceris ediscere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 127:1)
propter quas excitandus est voce, ut duplici motu iuvetur memoria dicendi et audiendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 128:3)
in parte iuvari potest, quod, cum aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:2)
quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:4)
quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et, quaecunque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit, devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 136:1)
nostro labori dent veniam, qui nihil credimus esse perfectum, nisi ubi natura cura iuvetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 158:2)
sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuvantur, instrumenta, vox, latus, decor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 105:1)
usus est hac ratione M. Tullius, et iam clarum meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:2)
neque enim video, quae iustior acquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab iis, de quibus optime meruerint, quique, si nihil invicem praestent, indigni fuerint defensione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION