라틴어 문장 검색

sed si facere tantum alterum necesse sit, plus proderit demonstrasse rectam protinus viam quam revocare ab errore iam lapsos:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 116:4)
nunc acie directa nunc cuneis, Nunc auxiliis nunc legione pugnabitur, nonnunquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 189:2)
sed ipsa ratio neque tam nos iuvaret neque tam esset in nobis manifesta, nisi, quae concepissemus mente, promere etiam loquendo possemus, quod magis deesse ceteris animalibus quam intellectum et cogitationem quandam videmus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 263:1)
sin et audientium mobiles animi et tot malis obnoxia veritas, arte pugnandum est et adhibenda quae prosunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 297:1)
sicut terrae nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit, e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur, at in solo fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 320:3)
quanquam inutiles quidam oratori putant universales quaestiones, quia nihil prosit, quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rempublicam, si quis vel aetate vel valetudine impediatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 76:1)
sed ante omnia intueri oportet, quod sit genus causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 294:2)
illud in universum praeceperim, ut ab his quae laedunt ad ea quae prosunt refugiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 53:2)
aut profuisset exponere, quomodo insidias Miloni fecisset Clodius, si reum, qui a se hominem occisum fateretur, omnino fas non fuisset, si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 114:3)
quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 122:1)
pro re, pro tempore intuenda quae prosint, atque ut erit vulnus, ita vel curandum protinus vel, si curatio differri potest, interim deligandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 173:2)
nam si plura sunt quae nocent, quae prosunt obruuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 190:2)
itaque dividere optimum erit, et iis, quae partem nostram adiuvabunt, expositis et confirmatis, adversus reliqua uti remediis, de quibus supra dictum est Si plura proderunt, etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 190:3)
movet autem, si protinus subtexantur aliqua, quae prosint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:2)
sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 271:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION