라틴어 문장 검색

Quinctius, ut eo quoque praesidio Philippum nudaret, cum adnuisset se venturum, mittit ad Attalum, ut ab Aegina Sicyonem sibi occurreret, ipse ab Anticyra decem quinqueremibus, quas iis forte ipsis diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyrae, Sicyonem tramisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 495:1)
sed deductis ex urbe praesidiis liberam contionem non immixtis Lacedaemoniis declaraturam, quid Argivi vellent, praeberi debere dicebat rex;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 505:3)
et Nabis firmato praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 513:1)
ne effusa detruderentur fuga, plurimum in Aetolis equitibus praesidii fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 79:1)
Dinocrates, regius praefectus, reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet, inde ad alterum castellum, item Stratonicensis agri - Astragon vocant - omnibus praesidiis quae multifariam disiecta erant, devocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 222:2)
Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, laevo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorum - Cares maxime erant - praesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares Thracumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 225:1)
interim animi eorum qui Stratoniceam praesidio obtinebant confirmati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 237:1)
quae earum sub dicione Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret vacuasque traderet Romanis ante Isthmiorum tempus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 371:1)
ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 391:2)
Corinthus redderetur Achaeis, ut in Acrocorintho tamen praesidium esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 392:2)
igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 471:1)
praesidium potius in eo est et ad et ad publicos usus, sicut experti estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 92:3)
inde Rhodam ventum et praesidium Hispanorum quod in castello erat vi deiectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 110:2)
eodem tempore M. Helvio decedenti ex ulteriore Hispania cum praesidio sex milium, dato ab Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 126:1)
inde ad castra Catonis Helvius pervenit et, quia tuta iam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso Romam est profectus et ob rem feliciter gestam ovans urbem est ingressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 128:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION