라틴어 문장 검색

quorum locorum extremae lineae eandem mensuram colligunt, eorum spatium quoque, quod iis lineis continetur, par sit necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 370:5)
ideoque illa circumcurrens linea si efficiet orbem, quae forma est in planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 372:1)
curabit etiam, ne extremae syllabae intercidant, ut par sibi sermo sit, ut, quotiens exclamandum erit, lateris conatus sit ille non capitis, ut gestus ad vocem, vultus ad gestum accommodetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 389:1)
nam licet sit aliquam in partem pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis, in quibus eminebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 141:1)
sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc credam naturae esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae putabo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 320:2)
et, si Praxiteles signum aliquod ex lapide conatus esset exsculpere, Parium marmor mallem rude;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 321:1)
cui maxime par atque aemulus videtur Athenaeus fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 19:2)
cui et petitionum condicio par est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 302:3)
animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse pares;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 45:2)
figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:1)
rebus, quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis vel contra filios confirmatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 12:2)
nec ulla res probari nisi ex alia potest, eaque sit oportet aut maior aut par aut minor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 74:2)
adposita vel comparativa dicuntur, quae minora ex maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus probant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 180:2)
ex pari, qui ob rem iudicandam pecuniam accepit, et ob dicendum falsum testimonium accipiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 181:3)
ex pari, quae poena adversus interfectorem patris iusta est, eadem adversus matris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 182:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION