라틴어 문장 검색

De causa prius an de persona dicendum sit, quaeritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae frequenter causae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 109:1)
mihi, si neutro litis condicio praeponderet, secundum naturam videtur incipere a persona.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 109:2)
Et persona quidem nescio an unquam, utique in vero actu rei, possit incidere, de qua neutra pars dicat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 111:1)
si potuit, sequatur quaestio an fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 115:3)
quaestio, an fecerit, incipit a secundo tempore, id est praesenti, deinde coniuncto, quorum sunt sonus, clamor, gemitus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 115:6)
nam furti, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 120:3)
crediti et depositi duae quaestiones, sed nunquam iunctae, an datum sit, an redditum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 121:2)
quae varietas efficit, ut eam quidam coniecturae, quidam qualitati, quidam legitimis quaestionibus subiecerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 141:3)
quaestio est an huic crimini nomen quod est lege conveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 150:2)
nam illud tertium nisi stultis non accidit, ut nihil ad quaestionem pertineat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 151:2)
excusso quid sit, prope peracta est quaestio, an hoc sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 156:1)
quae omnia coniectura quidem colliguntur, quaestionem tamen habent in eo, qualia sint?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 165:5)
sed enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 168:7)
est et illa ex causis facti ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quaestione, defenditur neque ex contrario facto, sed ex aliqua utilitate aut rei publicae aut hominum multorum aut etiam ipsius adversarii, nonnunquam et nostra, si modo id erit, quod facere nostra causa fas sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 173:1)
quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION