라틴어 문장 검색

Pro- sequebatur illum philosophus suus nec iam procul erat tumulus, in quo Caesari deo nostro fiebat cotidianum sacrum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 130:1)
Diodorum, Epicureum philosophum, qui intra paucos dies finem vitae suae manu sua imposuit, negant ex decreto Epicuri fecisse, quod sibi gulam praesecuit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 95:1)
" Non praestant philosophi quae loquuntur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 99:1)
Desine ergo philosophis pecunia interdicere ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 117:1)
Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemescat nisi malignus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 117:3)
" Quare hic philosophus laxius habitat ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 150:2)
nam cum deum se uellet uideri et uulneratus .esset, uiso sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod non esset Hom.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 5:10)
FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 9:1)
ATTALVS Stoicus qui solum uertit a Seiano circumscriptus, magnae uir eloquentiae, ex his philosophis quos uestra aetas uidit longe et subtilissimus et facundissumus, cum tam magna et nobili sententia certauit, et mihi dixisse uidetur animosius quam priorOccurrit mihi sensus in eiusmodi materia a SEVERO CORNELIO dictus tamquam de Romanis nescio an parum fortiter.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 12:3)
quapropter facinus meum tuere et condiscipuli tibi obsequentis incautum, precor, asseras pudorem, germanum tamen ante sed memento, doctrinae columen, Probum advocare, isti qui valet exarationi destrictum bonus applicare theta.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem53)
ilicet hic summi resident septem sapientes, innumerabilium primordia philosophorum:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium17)
3. nam ita his, ut sic dixerim, membris philosophiae daret ut videatur mihi Iulium Firmicum,1 Iulianum Vertacum, Fullonium Saturninum, in libris matheseos peritissimos conditores, absque interprete ingenio tantum suffragante didicisse, nos vestigia doctrinae ipsius adorantes coram canoro cygno ravum anserem profitemur, quid te amplius moror?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem5)
Post nuptias patricii Ricimeris, id est post imperii utriusque opes eventilatas, tandem reditum est in publicam serietatem, quae rebus actitandis ianuam campumque patefecit, interea nos Pauli praefectorii tam doctrina quam sanctitate venerandis laribus excepti comiter blandae hospitalitatis officiis excolebamur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 1:1)
Novi quidem auctoris nostri non respondere doctrinae epitaphii qualitatem, sed anima perita musicas non refutat inferias, tibi quoque non decet 1 tardum videri quod heres tertius quartusque dependimus, cum tot annorum gyro voluto magnum Alexandrum parentasse manibus Achillis et Iulium Caesarem Hectori ut suo iusta solvisse didicerimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 6:1)
cum scripturarum caelestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam ceteris copiosius infundis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION