라틴어 문장 검색

non quod omnis sententia proprio nomine ἐνθύμημα non dicatur, sed, ut Homerus propter excellentiam commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum omnis sententia ἐνθύμημα dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis con- ficitur acutissima, sola proprie nomen commune possedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장 2:2)
hoc disserendi genus attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes, sed philosophorum magis, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis conclusio quae a dialecticis tertius modus, a rhe- toribus ἐνθύμημα dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 1:1)
toto igitur loco causarum explicate, ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 2:1)
Licebit igitur diligenter argumentorum cognitis locis non modo oratoribus et philosophis, sed iuris etiam peritis copiose de consultationibus suis disputare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 3:3)
nam cum apud Graecos antiquissimum e doctis genus sit poëtarum, siquidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus regnante Romulo, serius poëticam nos accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:3)
sero igitur a nostris poëtae vel cogniti vel recepti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:7)
honorem tamen huic generi non fuisse declarat oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum M. Nobiliori, quod is in provinciam poëtas duxisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:9)
quo minus igitur honoris erat poëtis, eo minora studia fuerunt, nec tamen, si qui magnis ingeniis in eo genere extiterunt, non satis Graecorum gloriae responderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:11)
aut quid negotii est haec poëtarum et pictorum portenta convincere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:15)
Atqui pleni libri sunt contra ista ipsa disserentium philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 11:1)
ut multo ante veteres, proxime autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, velut in cantu et fidibus quae ἁρμονία dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 19:6)
poëtae nonne post mortem nobilitari volunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 33:3)
sed quid poëtas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 33:10)
nostri philosophi nonne in is libris ipsis, quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 33:14)
quam eorum opinionem magni errores consecuti sunt, quos auxerunt poëtae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION