라틴어 문장 검색

ad spectaculum consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit et tuba silentio facto ita pronuntiat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 397:1)
ad suadendum dissuadendumque multi nobiles prodibant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 5:2)
"si privati tantummodo ad suadendum dissuadendumque id quod ab nobis rogatur processissent, ego quoque, cum satis dictum pro utraque parte existimarem, tacitus suffragia vestra expectassem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 56:2)
nam quid tandem novi matronae fecerunt, quod frequentes in causa ad se pertinente in publicum processerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 62:1)
nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris procederent et inopinantes opprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 154:1)
haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 194:1)
postquam in patentiorem viam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra vis eorum atque impetus sustineri poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 463:2)
Villius ab Epheso Apameam processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 165:1)
procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 328:1)
et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset, loca magis confragosa et quacumque temere processisset iniqua quam hostem metuens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 332:1)
Euthymidas ab Athenis - eum domicilio delegerat locum - Thebas primum, hinc Salganea processit, Herodorus ad Thronium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 445:1)
iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 516:1)
rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit, et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 540:1)
ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 89:1)
se obviam processurum, ut, quid agendum esset, consultarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 98:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION