라틴어 문장 검색

Itaque et lectis utitur verbis et frequentibus sententiis et splendore vocis et dignitate motus fit speciosum et inlustre quod dicit, omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem oratoris putem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 3:1)
Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 1:2)
sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장8)
Putarem te, inquit, ambitiosum esse, si, ut dixisti, ei quos iam diu conligis viverent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 3:4)
Nam nec continentia nec pietate nec ullo genere virtutis quemquam eiusdem aetatis cum illo conferendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:10)
Quod si est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:2)
Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:2)
Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:6)
sed nimia vetustas nec habet eam quam quaerimus suavitatem nec est iam sane tolerabilis - num igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:16)
Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini libris utitur, facetam et elegantem puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:8)
venio ad eos in quibus iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi sine controversia magnos oratores, Crassum et Antonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:5)
Cur ita sentiam non dicam, ne me tibi adsentari putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:9)
Ego enim non alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in Socrate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 2:4)
A quo cum in aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae quasi contracta et astricta eloquentia putanda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:2)
sine qua etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam dialecticam esse dilatatam putant, consequi non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION