라틴어 문장 검색

Non est itaque, quod audax iudices promissum, cuius tibi, si parum fidei habeo, sponsorem dabo.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 28:2)
Omnia itaque sic patitur ut hiemis rigorem et intemperantiam caeli, ut fervores morbosque et cetera forte accidentia, nec de quoquam tam bene iudicat, ut illum quicquam putet consilio fecisse, quod in uno sapiente est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 47:1)
non dubie enim contemptum se iudicat, et hic morsus non sine quadam humilitate animi evenit supprimentis se ac descendentis.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 55:3)
Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi divites suspexerint - scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse, illi enim exiguo, hi multo egent - et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusve Asiae salutantem silentio ac vultu arroganti transierit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 68:1)
nec committet, ut iudicando contumeliam sibi factam honorem habeat ei qui fecit ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 70:5)
Non respicit, quid homines turpe iudicent aut miserum, non it qua populus, sed ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita hic adversus opinionem omnium vadit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 75:1)
hoc enim in castris natus et alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam convicium et probrum iudicabat cothurnatus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 96:3)
Contemni se iudicat et vultu, gestu, ardore a spectatore in ad- versarium vertitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 13:3)
Quia unusquisque in eiusmodi suorum casu irascitur, putas iudicaturos homines id fieri debere quod faciunt;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 73:2)
fere enim iustum quisque affectum iudicat quem adgnoscit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 73:3)
illud pulchrum dignumque, pro parentibus, liberis, amicis, civibus prodire defensorem ipso officio ducente, volentem, iudicantem, providentem, non impulsum et rabidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:2)
Simili modo ira, etiam si aliquando ut venenum et praecipitatio et naufragium ex inopinato profuit, non ideo salutaris iudicanda est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 76:4)
Nam eum iudicavit aliquid faciendum, in eo perseverat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 102:2)
sibi enim indulget et ex libidine iudicat et audire non vult et patrocinio non relinquit locum et ea tenet quae invasit et eripi sibi iudicium suum, etiam si pravum est, non sinit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 106:4)
Ratio id iudicare vult quod aequum est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 108:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION