라틴어 문장 검색

Romani quoque imperatores L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne glisceret prima neglegendo bellum, iunctis et ipsi exercitibus per agrum Ausetanum hostico tamquam pacato clementer ductis militibus ad sedem hostium pervenere et trium milium spatio procul a castris eorum posuerunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 29:1)
Sed et nunc et et saepe alias dea suam sedem suumque templum aut tutata est aut a violatoribus gravia piacula exegit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 263:1)
expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 385:1)
iam enim Scipio, classe Uticam missa, ipse haud ita multum progressus a mari tumulos proximos ceperat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 394:1)
tantum moratus quantum satis temporis praegresso visum ad eliciendos hostes, cum Romano equitatu secutus, tegentibus tumulis, qui peropportune circa viae flexus oppositi erant, occultus processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 471:1)
non tamen effusa fuga Masinissa, sed cedendo sensim impetus eorum excipiebat, donec ad tumulos tegentes Romanum equitatum pertraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 475:1)
inde omissis expeditionibus parvis populationibusque ad oppugnandam Uticam omnes belli vires convertit, eam deinde, si cepisset, sedem ad cetera exsequenda habiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 486:1)
simul et a classe navales socii, qua ex parte urbs mari adluitur, et terrestris exercitus ab imminente prope ipsis moenibus tumulo est admotus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 487:1)
deductisque navibus - et iam veris principium erat - machinas tormentaque, velut a mari adgressurus Uticam, imponit, et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam mittit, simul ut ab eo quod parabat in alterius rei curam converteret hostium animos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 48:2)
primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis consedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 89:1)
postero die cum equitatu in Magnos - ita vocant - Campos subiectos ei tumulo degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 89:2)
Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui, nisi quod longinquae aquationis erat, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 380:1)
laetitiamque populo et ludis celebritatem addidit sedes sua sollemni spectaculo reddita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 516:1)
civitas omnis obviam effusa cum coniugibus ac liberis, sacerdotes cum insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 155:1)
ipse cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum, ducibus transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum Athaco fossa ac valle communivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 391:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION