라틴어 문장 검색

Utcunque tamen dicendum est, quod iste modus operandi (qui naturas intuetur simplices, licet in corpore concreto) procedat ex iis, quae in natura sunt constantia et aeterna et catholica, et latas praebeat potentiae humanae vias, quales (ut nunc sunt res) cogitatio humana vix capere aut repraesentare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:17)
At secundum genus axiomatis (quod a latentis processus inventione pendet) non per naturas simplices procedit, sed per concreta corpora, quemadmodum in natura inveniuntur, cursu ordinario.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:1)
et similiter de corporibus aliis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:6)
Enimvero neque ad generationes corporum tantum spectat haec inquisitio, sed etiam ad alios motus et opificia naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:1)
Neque enim intelligimus mensuras quasdam, aut signa, aut scalas processus in corporibus spectabiles;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 19:2)
sed plane processum continuatum, qui maxima ex parte sensum fugit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 19:3)
in omni generatione et transformatione corporum, inquirendum quid deperdatur et evolet, quid maneat, quid accedat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 20:2)
Neque hic rursus, haec tantum in generatione aut transformatione corporum quaerenda sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:1)
Cum enim omnis actio naturalis per minima transigatur, aut saltem per illa quae sunt minora quam ut sensum feriant, nemo se naturam regere aut vertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit et notaverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:7)
Similiter, inquisitio et inventio latentis schematismi in corporibus res nova est, non minus quam inventio latentis processus et formae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:1)
In modos enim vanos incurret, aut saltem difficiles et perversos, nec pro corporis natura in quod operatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:4)
Atque in anatomia corporum organicorum (qualia sunt hominis et animalium) opera sane recte et utiliter insumitur, et videtur res subtilis et scrutinium naturae bonum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:1)
Verum hoc ipsum obvium quiddam est, et in promptu situm, prae anatomia vera schematismi latentis in corporibus quae habentur pro similaribus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:3)
hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:7)
Itaque facienda est corporum separatio et solutio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION