라틴어 문장 검색

ibique captivorum simulacra barbarico vestis ornatu, superbia meritis contumeliis punita, sustinentia tectum conlocaverunt, uti et hostes horrescerent timore eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum virtutis aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent parati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장30)
Hominis est enim affici dolore sentire, resistere tamen et solacia admittere, non solaciis non egere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 4:1)
Ista autem sunt meritorum signa, non merita.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 41:1)
Inde etiam meum meritum ut vera ita supra meritum praedicatione circumfert.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 1:2)
Recenti malo priorum quoque admonita receperat in gremium adultas virgines, magna quidem mutui doloris solacia, sed quibus ipsa deberet esse solacio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 25:2)
Solacia duo nequaquam paria tanto dolori, solacia tamen:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 1:2)
paene simul tecum solacia r. m. cum suis enim solaciis perit poeta, qui necdum editis carminibus moritur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 181)
meritis perit iste, ille abolet pereuntis opus meritumque resolvit, argumentum ingens Dominum, qui talia praestet, nolle malum nec, quod post abluit, ante probare.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1175)
meritoque non distant spatia temporum, quia non distant merita delictorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:14)
Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, ne quisquam dicat meritis operum suorum vel meritis orationum suarum vel meritis fidei suae sibi traditam dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam dei secundum merita nostra dari, quod omnino falsissimum est;
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 4:2)
Sed et si inter ipsa delectationis opera in suavia praestando solatia tibi magis solito permanserit onerosa, vel tua sibi cognoveris solatia taediosa, eius te destitutum amore non dubites.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:10)
spes et solacia 'spes' quia multa sibi de eius virtute promittebat pater, 'solacium' quia amissa coniuge unici filii utebatur solacio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5141)
meritis expendite causam, dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 14:7)
Sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 71장3)
Quae semper ianua morantur aperta et ostii semper reperiuntur in limine, sunt illae mulieres et dominae quae, dum aliquis petit ingressum, diligenter indagare noverunt quibus sit meritis dignus ac quam probitatem retineat, qui patentis ianuae desiderat aditum, et post meritorum habitam fidem plenariam cum omni dignos honore admittunt, indignos vero procul ab amoris aula repellunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION