라틴어 문장 검색

quippe si et culpa defectionis procul a publico consilio absit, et reditum in vestram dicionem appareat non voluntate solum, sed ope etiam ac virtute nostra, magis indignemini bonis ac fidelibus sociis tam indignas iniurias ab legato vestro militibusque fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 226:1)
Q. Pleminius legatus missus est cum praesidio ad recipiendos a Carthaginiensibus Locros et cum eodem ibi relictus est praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 234:1)
In hoc legato vestro - dant enim animum ad loquendum libere ultimae miseriae - nec hominis quicquam est, patres conscripti, praeter figuram et speciem neque Romani civis praeter habitum vestitumque et sonum Latinae linguae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 235:1)
haec cum audisset legatus vester tribunique militum et mille alia quae non augendae religionis causa, sed praesenti deae numine saepe conperta nobis maioribusque nostris referebantur, ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thensauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 252:1)
virgis caesi tribuni ab legato sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 257:4)
legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis exsanguis est relictus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 258:1)
recreatus dein legatus ex volneribus tribunos militum in vincla coniectos, dein verberatos servilibusque omnibus suppliciis cruciatos occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 259:1)
nihil nostra interest utrum sub illo legato, sub illo praesidio Locros esse sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 264:2)
iussis excedere templo legatis, non Pleminius modo, sed etiam Scipio principum orationibus lacerari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 269:1)
Pleminium legatum vinctum Romam deportari placere et ex vinculis causam dicere ac, si vera forent quae Locrenses quererentur, in carcere necari bonaque eius publicari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 271:2)
qui enim convenire quem modo civitas iuvenem admodum unum recuperandae Hispaniae delegerit ducem, quem recepta ab hostibus Hispania ad imponendum Punico bello finem creaverit , spe destinaverit Hannibalem ex Italia retracturum, Africam subacturum, eum repente, tamquam Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum, ex provincia revocari, cum ea quae in se nefarie facta Locrenses quererentur ne praesente quidem Scipione facta dicerent, neque aliud quam patientia aut pudor, quod legato pepercisset, insimulari posset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 282:1)
consules decem legatos, quos iis videretur, ex senatu legere quos cum praetore mitterent, et duos tribunos plebei atque aedilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 284:1)
si M. Pomponius et decem legati comperissent neque iussu neque voluntate P. Scipionis ea facta esse, ut ad exercitum Scipio maneret bellumque ut proposuisset gereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 288:1)
hoc facto senatus consulto, cum tribunis plebis actum est aut conpararent inter se aut sorte legerent qui duo cum praetore ac legatis irent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 289:1)
tribuni plebis cum praetore et decem legatis profecti M. Claudius Marcellus et M. Cincius Alimentus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 291:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION