라틴어 문장 검색

nec tamen emendo, labor hic quam scribere maior.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 510)
at, puto, fructus adest, iustissima causa laborum, et sata cum multo faenore reddit ager?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 515)
hanc messem satis est si mea reddit humus, gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur carmina, Pieriis invigilate choris, quod venit ex facili, satis est componere nobis, et nimis intenti causa laboris abest, cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 529)
nec quisquam meliore fide complectitur illas, qua sinit officium militiaeque labor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 65)
est illi curae me perdere, quaeque solebat esse levis, constans et bene certa nocet, crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris (nec planis nostris casibus esse puter ), Cinyphiae segetis citius numerabis aristas, altaque quam multis floreat Hybla thymis, et quot aves motis nitantur in aere pinnis, quotque natent pisces aequore, certus eris, quam tibi nostrorum statuatur summa laborum, quos ego sum terra, quos ego passus aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 711)
quamlibet invitum difficilemque tenent, nos, quibus ingenium longi minuere labores, aut etiam nullum forsitan ante fuit, viribus infirmi, vestro candore valemus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 47)
redde vicem, nec rara tui monimenta laboris accipiant nostrae, grata futura, manus, dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum, ecquid ab his ipsis admoneare mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 512)
saepe piget (quid enim dubitem tibi vera fateri) corrigere et longi ferre laboris onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 911)
scribentem iuvat ipse labor minuitque laborem, cumque suo crescens pectore fervet opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 912)
ut Venus artificis labor est et gloria Coi, aequoreo madidas quae premit imbre comas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 119)
excipit Hippotades, qui dat pro munere ventos, curvet ut inpulsos utilis aura sinus, nec bene cantantes labor est audire puellas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 107)
quis labor est puram non temerasse fidem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1030)
quilibet excutiat nostri monimenta laboris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1411)
Iane biceps, anni tacite labentis origo, solus de superis qui tua terga vides, dexter ades ducibus, quorum secura labore otia terra ferax, otia pontus habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권33)
"nullus erat iustis reddere iura labor, nil mihi cum bello:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권140)

SEARCH

MENU NAVIGATION