라틴어 문장 검색

Nortmanni vero, qui per Sequanam ascenderant a Parisius, cum omni exercitu et suppellectili et navibus Hionam fluvium ingressi Senonas civitatem obsederunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:14)
Nortmanni vero [usque] Segonnam et Ligerem more solito pervagati sunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:1)
Sigefridus vero cum suis verno finiente in Sequanam rediit agens solita et circa autumni tempora Frexiam petiit, ibique interfectus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:4)
Dani vero Parisius regressi propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem abiit et pro quo ierat rediens secum detulit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:5)
Franci vero australes videntes imperatoris vires ad regendum imperium invalidas, eiecto eo de regno, Arnulfum filium Karlomanni, qui eius erat nepos, in regni solio ponunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:1)
Karolus vero post amissum imperium fertur a suis strangulatus;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:5)
Nortmanni vero omnia loca usque Mosam more solito et partem Burgundiae devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:7)
Pauci vero ex Burgundia Widonem Lingonis civitate per Geilonem eiusdem civitatis episcopum regem sibi creaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 35:3)
Wido vero rex factus, audiens Odonem in Francia creatum regem, cum his qui se sequi deliberaverant rediit Italiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 36:1)
Odo vero rex Francos, qui suo nolebant se subdi dominationi, partim blanditiis, partim terroribus sibi sociari festinabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:1)
Circa autumni vero tempora Odo rex adunato exercitu Parisius venit, ibique castra metati sunt prope civitatem, ne iterum ipsa obsideretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:1)
Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:2)
Odo vero rex Remis civitatem contra missos Arnulfi perrexit, qui ei coronam, ut ferunt, misit, quam in aecclesia Dei genitricis in natale sancti Brictii capiti impositam, ab omni populo rex adclamatur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:3)
Post nativitatem vero Domini cum paucis Francis Aquitaniam perrexit, ut sibi eos sociaret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:1)
Dani vero more suo Burgundiam, Neustriam atque partem Aquitaniae, nullo resistente, igne et ferro devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION