라틴어 문장 검색

postea quam victoria constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 2:3)
Post haec duce a sanctuario Dominici sepulcri regresso in laetitia cordis et exsultatione post peractam ibi victoriam, et hospitio quiescendi causa declinato, jam toto exercitu sedato a gentilium occisione, et nocte ea oculos universorum prae labore aggravante, quia Jerusalem, civitas Dei viventis, et mater nostra, filiis restituta est in victoria magna sexta feria, in die solemni divisionis apostolorum, quae est Idus Julii, comes Reymundus avaritia corruptus, [0551D] Sarracenos milites, quos in turrim David fuga elapsos obsederat, accepta ingenti pecunia, illaesos abire permisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:1)
Hac fuga et contritione gentilium ac Christianorum victoria, longissima hasta argento operta per totum, [0562C] quod vocant Standart, et quae regis Babyloniae exercitui signum praeferebatur, et circa quam praecipua virtus densabatur, ad quam victi et dissipati revertebantur, capta est a Roberto Northmannorum principe, et in templum Dominici sepulcri transmissa, et usque in hodiernum diem ob memoriam victoriae Christianorum attitulata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION