라틴어 문장 검색

ita fiet, ut animi virtus corporis virtuti anteponatur animique virtutes non voluntarias vincant virtutes voluntariae, quae quidem proprie virtutes appellantur multumque excellunt, propterea quod ex ratione gignuntur, qua nihil est in homine divinius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 51:2)
quae enim mala illi non audent appellare, aspera autem et incommoda et reicienda et aliena naturae esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et paene minima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 104:2)
quem hunc appellas, Zeno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:27)
id enim ille summum bonum εὐθυμίαν et saepe ἀθαμβίαν appellat, id est animum terrore liberum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 116:12)
ego, quam ille praeponendam et magis eligendam, beatiorem hanc appello nec ullo minimo momento plus ei vitae tribuo quam Stoici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:7)
quid interest, nisi quod ego res notas notis verbis appello, illi nomina nova quaerunt, quibus idem dicant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 118:1)
bonum appello quicquid secundum naturam est, quod contra malum, nec ego solus, sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 118:3)
si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita - quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda sint - , haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim novis et commenticiis, ut ista producta et 'reducta', partim idem significantibus - quid enim interest, expetas an eligas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:3)
sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas, omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in virtutis tamquam in solis radios incurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:5)
Audebo igitur cetera, quae secundum naturam sint, bona appellare nec fraudare suo vetere nomine neque iam aliquod potius novum exquirere, virtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 121:6)
semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:2)
Polycratem Samium felicem appellabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:6)
locum civilem, quem Graeci πολιτικόν appellant, graviter etcopiose tractaverunt 121 23sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)6)
Nec audiendus eius auditor Strato is qui physicus appellatur, qui omnem vim divinam in natura sitam esse censet, quae causas gignendi augendi minuendi habeat sed careat omni et sensu et figura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 35:3)
neque enim Iovem neque Iunonem neque Vestam neque quemquam qui ita appelletur in deorum habet numero, sed rebus inanimis atque mutis per quandam significationem haec docet tributa nomina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION