라틴어 문장 검색

Effice, ut idem status sit, cum exigis, qui fuit, cum promitterem ;
(세네카, 행복론, Liber IV 187:1)
et tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, quid rerum nostrarum status posceret.
(세네카, 행복론, Liber V 146:4)
Nunc vis illum subici tibi, iactura rerum suarum et status mutatione in id devocari, ut infra beneficia sua iaceat.
(세네카, 행복론, Liber VI 128:3)
" Opto, in eo statu sit, quo semper beneficia distribuat, numquam desideret ;
(세네카, 행복론, Liber VI 138:2)
et totus ager utique ullius rei publicae est, pars deinde suo domino quaeque censetur ;
(세네카, 행복론, Liber VII 23:2)
Ergo cum animum sapientis intuemur potentem omnium et per universa dimissum, omnia illius esse dicimus, cum ad hoc ius cotidianum, si ita res tulerit, capite censebitur.
(세네카, 행복론, Liber VII 44:1)
Repete memoria tecum, quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaveras processerit, quando tibi usus tui fuerit, quando in statu suo vultus, quando animus intrepidus, quid tibi in tam longo aevo facti operis sit, quam multi vitam tuam diripuerint te non sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit, quam exiguum tibi de tuo relictum sit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 15:1)
qualem quisque sortem statumque habeat, in mea manu positum est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 3:3)
Ideo principes regesque et quocumque alio nomine sunt tutores status publici non est mirum amari ultra privatas etiam necessitudines ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 23:1)
Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 39:1)
Non culleum, non serpentes, non carcerem decrevit memor, non de quo censeret, sed cui in consilio esset;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 96:1)
Adversus utrumque statum invictum animum tenet exploratae iam firmitatis ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:3)
Floreat reliqua in suo statu turba.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 127:4)
Ad hoc genitus es, ut perderes, ut perires, ut sperares, metueres, alios teque inquietares, mortem et timeres et optares et, quod est pessimum, numquam scires, cuius esses status.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 95:4)
ipse quidem aeternus melioris- que nune status est, despoliatus oneribus alienis et sibi relictus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 148:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION