라틴어 문장 검색

Mox eorundem indicio Subrius Flavus tribunus pervertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem trahens, neque se armatum cum inermibus et effeminatis tantum facinus consociaturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장1)
Opperiebatur Nero ut Vestinus quoque consul in crimen traheretur, violentum et infensum ratus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장5)
ceterum Neroni odium adversus Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignaviam principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장7)
post arma Iulii Vindicis ad auspicium et praesagium futurae ultionis trahebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장6)
Inlusit dehinc Neroni fortuna per vanitatem ipsius et promissa Caeselli Bassi, qui origine Poenus, mente turbida, nocturnae quietis imaginem ad spem haud dubiae rei traxit, vectusque Romam, principis aditum emercatus, expromit repertum in agro suo specum altitudine immensa, quo magna vis auri contineretur, non in formam pecuniae sed rudi et antiquo pondere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 1장1)
ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장5)
trahebantur ut conscii Vulcacius Tullinus ac Marcellus Cornelius senatores et Calpurnius Fabatus eques Romanus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 8장4)
proinde intemeratus, impollutus, quorum vestigiis et studiis vitam duxerit, eorum gloria peteret finem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장9)
alios fusa et aequalis et ex communibus ducta sensibus oratio magis delectat:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 5:3)
nox ducere diem videtur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 3:1)
tracti ruina Cheruscorum et Fosi, contermina gens, adversarum rerum ex aequo socii sunt, cum in secundis minores fuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 36장 3:1)
Venethi multum ex moribus traxerunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 2:1)
sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam sine gratia aut ambitione bonae tantum conscientiae pretio ducebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 2:1)
ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria ita famae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 4:3)
olim regibus parebant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION