라틴어 문장 검색

tum omnia, quae magna sunt atque admirabilia, tempus aliquod quo primum efficerentur habuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 272:3)
Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장5)
Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장3)
Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장4)
Nocturnis consiliis armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 42장3)
post ubi me isdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubiuis tutius quam in meo regno essem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장22)
Numidae paucis diebus iussa efficiunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장1)
Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut, prius quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in prouinciam venit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장15)
Sed Iugurtha primo tantummodo belli moram redimebat, existimans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장3)
Igitur ceteris metu perculsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장5)
Ille brevi mandata efficit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장10)
Ac primo efficit, uti ad se colloquendi gratia occultus veniat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장5)
Denique sexto die, cum ad flumen ventum est, maxima vis utrium effecta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장3)
Sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장4)
Illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum timent, ne imitanda sint omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION