라틴어 문장 검색

Erigitur Racio poscitque silencia nutu Voce, manu, facie;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:1)
pacis tranquilla meretur Vultus et ad nutum moriencia murmura nutant Virginis in facie.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:2)
Suntque relatiue facies:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:4)
Vultus diuersi, facies diuersa duarum, Non aduersa tamen, quales decet esse sororum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:7)
Par facies habitusque pares, par gestus in illis, Par modus atque decor, sed dispar uultus in annis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:8)
Argenti facies, feces exuta metalli, Infra se splendore diem stellasque relinquens, Exultat, speculi formam uestita secundi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:1)
Quomodo terrestrem formam celestis ydea Gignit et in nostram sobolem transcribit abissum, Mittit in exilium formas quas destinet orbi, A patre degenerat proles faciemque paternam Exuit antiqui uultus oblita parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:4)
Quem non rethoricis oracio picta figuris, Non ignauus opum cumulus, non musa Maronis, Non amor ypocrita nec honor uenator amoris Demulcet, sed sola precum dulcedo perorat, Si tamen a fonte cordis deducta madescat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:14)
Cum sic in dubio mens pendet, fluctuat, heret, In medium cuncta medians Concordia sese Profert, in cuius facie deitatis ymago Splendet et humani fastidit tedia uultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:1)
Caute, prudentes, pulcre similesque puelle Septem, que uultum sub septem uultibus unum Reddunt, quas facies, genus, etas, forma, potestas Vna tenet, tenet una fides, tenet una uoluntas, Assistunt Fronesi, Fronesis decreta sequntur, Eius in obsequio semper feruere parate.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:1)
Et decor et species perflasset uirginis artus, Sicut presignis uerborum disserit ordo, Ni facies quadam macie resparsa iaceret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:3)
Illic arte noua pictor nouus, histrio ueri, Monstrat elenchorum pugnam logicesque duellum, Qualiter, ancipiti gladii mucrone choruscans, Vis logice, ueri facie truncata, recidit Falsa, negans falsum ueri latitare sub umbra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:9)
Quo modo materia uel forma peccat elenchus Et sola facie laruam pretendit elenchi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:13)
Non cultu facieque minor, non arte secunda, Tertia uirgo suo non fraudat munere currum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:1)
Quomodo principium mentem mouet, erigit aurem, Excitat auditum, cor iudicis apparat illi, Quo magis attentus, docilis magis atque benignus Redditur auditor et mentem dedicat auri;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION