라틴어 문장 검색

nemo etiam fere tam infelix, ut, quod cuique loco signum destinaverit, nesciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 124:1)
etiam illa praevelox fere cito effluit, et, velut praesenti officio functa nihil in posterum debeat, tanquam dimissa discedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:1)
sunt tamen qui rudem illam, et qualem impetus cuiusque animi tulit, actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem, et quidquid studio paratur, ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 157:1)
paulum in invidia facienda lentior, quia non fere ad hane nisi inferiores confugiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 210:5)
nam et fere fit hoc in rebus minoribus, et iidem impetus actionis esse non possunt, et quaedam vitia fiunt necessaria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 281:6)
conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quomodo ex voce etiam atque actione , aut orationis suavitate constat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 301:3)
egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:3)
quanquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiae fateor, ac vix, quid adiici potuerit, , fortasse inventurus, quod adhuc abscisurum putem fuisse (nam fere sic docti iudicaverunt, plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur), tamen, quando nec sapientis sibi nomen, minime sui contemptor, asseruit et melius dicere, certe data longiore vita et tempore ad componendum securiore, potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam, ad quam nemo propius accessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 26:1)
nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 67:2)
nam theses dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:4)
Stoici, sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praeceptoribus suis concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:5)
nam refert, invidia reus an odio an contemptu laboret, quorum fere pars prima superiores, proxima pares, tertia humiliores premit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 142:2)
quae sint in agendo servanda, toto fere opere exsecuti sumus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 145:1)
nunc, quia varium fere propositum agentium , et quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis laboravit, credam fore in hoc oratoris modunn, non alienum videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 158:1)
quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi sire, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 225:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION