라틴어 문장 검색

Neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti esse videamur, ad severitatem potius et ad quaedam studia graviora atque maiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:2)
Ludo autem et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum gravibus seriisque rebus satis fecerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:3)
Alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:3)
Sic enim est faciendum, ut contra universam naturam nihil contendamus, ea tamen conservata propriam nostram sequamur, ut, etiamsi sint alia graviora atque meliora, tamen nos studia nostra nostrae naturae regula metiamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 142:2)
Atque hae quidem causae diligendi gravissimae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 42:5)
quod scribere, praesertim cum de philosophia scriberem, non auderem, nisi idem placeret gravissimo Stoicorum, Panaetio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:7)
Quanto Aristoteles gravius et verius nos reprehendit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:5)
Bene etiam colligit, haec pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:1)
haec est gravium hominum atque magnorum, illa quasi assentatorum populi multitudinis levitatem voluptate quasi titillantium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:8)
Atque huic arti finitima est dicendi [gravior] facultas et gratior et ornatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 88:1)
Suscepisti onus praeterea grave et Athenarum et Cratippi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:3)
sin fugiendum id quidem censet, sed multo illa peiora, mortem, paupertatem, dolorem, errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunae vitium vitiis animi gravius existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:3)
Itemque, si ad honestatem nati sumus eaque aut sola expetenda est, ut Zenoni visum est, aut certe omni pondere gravior habenda quam reliqua omnia, quod Aristoteli placet, necesse est, quod honestum sit, id esse aut solum aut summum bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:4)
In huius modi causis aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno et gravi Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius, homini acutissimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 63:1)
Itaque factus est ille quidem consul, sed a fide iustitiaque discessit, qui optimum et gravissimum civem, cuius legatus et a quo missus esset, in invidiam falso crimine adduxerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 101:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION