라틴어 문장 검색

hinc enim aliqui famam eruditionis adfectant, ut quaedam soli scire videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 51:3)
iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:1)
piget referre plurima hinc orta vitia, cum praesertim minime sint ignota et obscura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 293:1)
parvula hinc est abrepta, eduxit mater pro sua, soror dicta est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 104:10)
hinc est quae dicitur . ea non uno modo fieri solet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 220:2)
nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse manifestum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 4:2)
sed cum sit duplex quaestio, quomodo et quae maxime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 166:3)
hinc etiam illud est, quod Cicero pluribus libris et epistolis testatur dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere, ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 58:1)
mihi ille iustitiae haustus bibat, hinc sumptam libertatem in causis atque consiliis praestet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 83:2)
hinc sint Laelii, Africani, Catones etiam Gracchique, quos tu Polygnotos vel Callonas appelles.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 176:3)
Nam etiam antequam instrueres te praeceptis salutaribus et dura vincentibus, satis adversus fortunam placebas tibi, et multo magis, postquam cum illa manum conseruisti viresque expertus es tuas, quae numquam certam dare fiduciam sui possunt, nisi cum multae difficultates hinc et illinc apparuerunt, aliquando vero et propius accesserunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 1:1)
Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium turba consistit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 13:1)
Ideo diutius vehi perseveravi invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servili Vatiae villam curvatur et hinc mari, illinc lacu velut angustum iter cluditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:2)
Quo hinc iturus sim ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 20:4)
Hinc enim species recti vocat, illinc suspicio mali retrahit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION