라틴어 문장 검색

Placuit aere signari omnes honores fastidiosissimi mancipii, quosque repudiasset quosque quantum ad decernentes pertinet gessit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 14:3)
Ea honorum vilitas erat, illorum etiam quos Pallas non dedignabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 16:1)
Neque enim ardentius tu pronepotes quam ego liberos cupio, quibus videor a meo tuoque latere pronum ad honores iter et audita latius nomina et non subitas imagines relicturus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 3:2)
inde honores petituri adsistebant curiae foribus, et consilii publici spectatores ante quam consortes erant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:2)
Latum clavum in domo mea induerat, suffragio meo adiutus in petendis honoribus fuerat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 2:1)
Obversantur oculis cassi labores, et infructuosae preces, et honor quem meruit tantum;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:1)
Modo designatus aedilis, recens maritus recens pater intactum honorem, orbam matrem, viduam uxorem, filiam pupillam ignaram patris reliquit:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 8:1)
Sit apud te honor antiquitati, sit ingentibus factis, sit fabulis quoque.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 3:2)
illi in honorem operis ipsius electionem loci mihi obtulerant.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 2:3)
Statuam poni mihi a te eo quo desideras loco, quamquam eius modi honorum parcissimus tamen patior, ne impedisse cursum erga me pietatis tuae videar.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94)
Parciorem me in laudando facit, quod spero tibi et integritatem eius et probitatem et industriam non solum ex eius honoribus, quos in urbe sub oculis tuis gessit, verum etiam ex commilitio esse notissimam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 26 2:4)
allegabat tamen pro restitutione et libellum a se Domitiano datum et epistulas eius ad honorem suum pertinentes et decretum Prusensium.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 3:3)
TRAIANUS PLINIO Potuit quidem ignorasse Domitianus, in quo statu esset Archippus, cum tam multa ad honorem eius pertinentia scriberet;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 601)
sed meae naturae accommodatius est credere etiam statui eius subventum interventu principis, praesertim cum etiam statuarum ei honor totiens decretus sit ab iis, qui ignorabant, quid de illo Paulus proconsul pronuntiasset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 60 1:1)
Rogavit enim testamento, ut hereditatem suam adirem cerneremque, ac deinde praeceptis quinquaginta milibus nummum reliquum omne Heracleotarum et Tianorum civitatibus redderem, ita ut esset arbitrii mei utrum opera facienda, quae honori tuo consecrarentur, putarem an instituendos quinquennales agonas, qui Traiani appellarentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 75 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION