라틴어 문장 검색

subsidia deinde identidem summissa e castris non averterunt solum in fugam hostis, sed adeo effusis institerunt ut, nisi receptui cecinisset, permixti fugientibus inrupturi fuisse in urbem viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 628:1)
multae stationes pavore atque fuga desertae sunt relictique muri, cum qua cuique erat proximum desiluissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 629:2)
pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 13:1)
Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio modico Numistrone relictis praepositoque iis L. Furio Purpurione tribuno militum, vestigiis institit sequi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 27:2)
dum haec Romae geruntur, M. Valerius quinquaginta navibus cum ante lucem ad Africam accessisset, inproviso in agrum Uticensem escensionem fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 64:1)
Fulvi exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 109:3)
cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium sociorumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 196:1)
imperator eos conlaudat pronuntiatque a quibus orta pridie fuga esset cohortesque quae signa amisissent se in primam aciem inducturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 209:2)
edicere iam sese omnibus pugnandum ac vincendum esse et adnitendum singulis universisque ne prius hesternae fugae quam hodiernae victoriae fama Romam perveniat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 210:1)
et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis partim dissupatis terrore qui circa erant nudaverant una parte aciem, latiusque fuga manasset, ni C. Decimius Flavus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 219:1)
sed ut non omnes volnerati sunt, ita in quorum tergis infixa stetere pila, ut est genus anceps, in fugam versi etiam integros avertere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 221:2)
in castra trepida fuga conpulsi equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis inlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 286:1)
eam quoque se illis fugam clausurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 292:3)
et iam ne fugae quidem patebat locus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 303:1)
nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque hostes timebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 303:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION