라틴어 문장 검색

quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 678:1)
Albam in Aequos sex milia colonorum scripta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 2:4)
simul Marsos agrum vi tueri, in colonia Carseoli deducta erat quattuor milibus hominum scriptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 29:2)
Papirius novo exercitu - ita enim decretum erat - scripto Duroniam urbem expugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 565:1)
quattuor et viginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 158:1)
et P. Cornelius in locum eius quae missa cum praetore erat scripta legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Saluum montes pervenit Massiliam et ad proximum ostium Rhodani - pluribus enim divisus amnis in mare decurrit - castra locat vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 257:1)
quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto si non patriam victam domum certe patremque et foedera Hamilcaris scripta manu, qui iussus ab consule nostro praesidium deduxit ab Eryce, qui graves impositas victis Carthaginiensibus leges fremens maerensque accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 426:1)
haec procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 669:1)
iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conveniendum edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 127:2)
decem milia novorum militum alii scripta in supplementum tradunt, alii novas quattuor legiones, ut octo legionibus rem gererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 433:1)
ea prodigia ex libris procurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 439:1)
dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 126:1)
eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula propraetore ex Sardinia scripta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 276:1)
cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent et percunctatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit, cernentes quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 520:1)
secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 401:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION