라틴어 문장 검색

Respondi paucis ego - neque enim aderat alius, qui defunctae pudorem tueretur -, deinde secessi, et ex consilii sententia 'Videtur' inquam, 'Curiane, mater tua iustas habuisse causas irascendi tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 6:3)
Ibi ego 'Si mater' inquam 'te ex parte quarta scripsisset heredem, num queri posses?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 9:3)
Igitur sufficere tibi debet, si exheredatus a matre quartam partem ab heredibus eius accipias, quam tamen ego augebo.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 9:5)
Gratulatus sum optimae matri, gratulatus et fratri, qui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam ille alter eloquentiae retulit:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 5:1)
Illud plane non triste solum verum etiam luctuosum, quod Iulius Avitus decessit dum ex quaestura redit, decessit in nave, procul a fratre amantissimo, procul a matre a sororibus - nihil ista ad mortuum pertinent, sed pertinuerunt cum moreretur, pertinent ad hos qui supersunt -;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 3:1)
Septembres hora fere septima mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 4:3)
Interim Miseni ego et mater - sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 21:1)
Irrupit cubiculum meum mater;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 4:1)
Ecce amicus avunculi qui nuper ad eum ex Hispania venerat, ut me et matrem sedentes, me vero etiam legentem videt, illius patientiam securitatem meam corripit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:3)
Tum mater orare hortari iubere, quoquo modo fugerem;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 12:1)
Domus patricia, pater honestissimus, mater pari laude;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:2)
Mater amisso filio - quid enim prohibet, quamquam alia ratio scribendae epistulae fuerit, de studiis disputare?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 8:1)
Postea mater adiit principem, affirmavit se novas probationes invenisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 10:1)
Aderat matri Iulius Africanus, nepos illius oratoris, quo audito Passienus Crispus dixit:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 11:1)
Corelliam cum summa reverentia diligo, primum ut sororem Corelli Rufi, cuius mihi memoria sacrosancta est, deinde ut matri meae familiarissimam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION