라틴어 문장 검색

Ne irascamur inimicorum et hostium liberis, inter Sullanae crudelitatis exempla est, quod ab re publica liberos proscriptorum submovit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 188:1)
Accedit huc, quod non tantum exemplo melior fit qui cum quietis hominibus vivit, sed quod causas irascendi non invenit nec vitium suum exercet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:3)
nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:2)
Id fieri posse apparebit, si pauca ex turba ingenti exempla protulero, ex quibus utrumque discere licet, quantum mali habeat ira, ubi hominum praepotentium potestate tota utitur, quantum sibi imperare possit, ubi metu maiore compressa est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 86:1)
Utinam ista saevitia intra peregrina exempla mansisset nec in Romanos mores cum aliis adventiciis vitiis etiam suppliciorum irarumque barbaria transisset !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:1)
Is illum ante bustum Quinti Catuli carpebat gravissimus mitissimi viri cineribus, supra quos vir mali exempli, popularis tamen et non tam immerito quam nimis amatus per stillicidia sanguinem dabat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 111:3)
Cum latrocinia tenebris abscondi soleant, animadversione^ quo notiores sunt, plus in exemplum emendationemque proficiant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 116:5)
Et haec cogitanda sunt exempla, quae vites, et illa ex contrario, quae sequaris, moderata, lenia, quibus nec ad irascendum causa defuit nec ad ulci- scendum potestas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 132:1)
Quid, quod secedere ad optimos viros et aliquod exemplum eligere, ad quod vitam derigamus, licet ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:4)
et tamen excusatissimus essem, etiam si non praecepta illorum sequerer, sed exempla.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 10:3)
Magnum exemplum nisi mala fortuna non invenit.
(세네카, De Providentia, book 1 25:6)
Sed ubi lectio fortior erexit animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, commodare alteri vocem, alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, alicuius coercere in foro superbiam male secundis rebus elati.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 13:1)
Quaero me hercules iam dudum, Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumniantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:2)
Etiam si alii primam frontem tenebunt, te sors inter triarios posuerit, inde voce, adhortatione, exemplo, animo milita ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 49:4)
Quid tu parum utile putas exemplum bene quiescentis ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION