라틴어 문장 검색

ne in a quidem atque s litteras exire temere masculina Graeca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus pelia et apud Messalam bene fecit Euthia et apud Ciceronem Hermagora, ne miremur, quod ab antiquorum plerisque aenea ut anchisa sit dictus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 209:1)
nam si ut maecenas, sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera, sed tis syllaba terminarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 210:1)
quaedam sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprehensum est, lepus et lupus similia positione quantum casibus numerisque dissentiant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 233:2)
iidem centum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 238:1)
ego tamen non alio magis angor, quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi positiones non invenire sed mutare permittunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 242:3)
quid vero quod, ut dicebam, similes in longe diversas figures per obliquos casus exeunt, ut virgo Iuno, lusus lusus, cuspis puppis et mille alia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 245:1)
cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis statim positionibus tota mutentur, ut iuppiter.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 245:2)
de mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil repetere hic necesse est, fortasse enim sicut scribebant etiam loquebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 279:1)
ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 281:2)
sicut in Graecis accidit adiectione i litterae, quam non solum dativis casibus in parte ultima ascribunt sed quibusdam etiam interponunt, ut in *λ*η*ι*σ*τ*η*ι quia etymologia ex divisione in tris syllabas facta desideret litteram.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 283:2)
quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in vel genitivum casum incidissent, unde pictai vestis et aquai Vergilius amantissimus vetustatis carminibus inseruit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 284:2)
in his omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus, et tam factorum quam dictorum ratio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 329:3)
sicut Dion, cum ad destruendam Dionysii tyrannidem venit, non est tali casu deterritus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 379:2)
mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 406:3)
videlicet, ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec sese ipsi gravant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 411:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION