라틴어 문장 검색

quae superfuit caedi trepida ad naves compulsa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 536:3)
adversus hunc hostem consul Aemilius missus proelio uno fugatum compulit in naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 13:1)
esse ostium fluminis praealti, quo circumagi naves in stationem tutam possint - Meduacus amnis erat - :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 17:1)
gravissimas navium non pertulit alveus fluminis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 18:1)
altera in regionem, qua effusa populatio nuntiabatur, altera, ne cui praedonum obvia fieret, alio itinere ad stationem navium - milia autem quattuordecim ab oppido aberat - ducta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 20:2)
fugientesque in altum acrius quam repugnantes usque ad ostium amnis persecuti captis quibusdam incensisque navibus hostium, quas trepidatio in vada intulerat, victores revertuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 24:1)
Cleonymus vix quinta parte navium incolumi, nulla regione maris Hadriatici prospere adita, discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 25:1)
Rostra navium spoliaque Laconum in aede veteri fixa multi supersunt qui viderunt Patavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 25:2)
monumentum navalis pugnae eo die quo pugnatum est quotannis sollemne certamen navium in flumine oppidi medio exercetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 26:1)
cum pestilentia civitas laboraret, missi legati ut Aesculapi signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha5)
naves ducentae viginti quinqueremes, celoces viginti deducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 158:2)
Sempronio datae legiones duae - ea quaterna milia erant peditum et treceni equites - et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti, naves longae centum sexaginta, celoces duodecim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 160:2)
navium maxime Cornelio numerus deminutus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 162:2)
et P. Cornelius in locum eius quae missa cum praetore erat scripta legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Saluum montes pervenit Massiliam et ad proximum ostium Rhodani - pluribus enim divisus amnis in mare decurrit - castra locat vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 257:1)
ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum quos sedes suae tenuerant simul perlicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque, simul et ipsi traici exercitum levarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 261:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION