라틴어 문장 검색

Magnus gubernator et scisso navigat velo, et, si exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 3:3)
Magnorum fluminum capita veneramur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:3)
Navis, quae in flumine magna est, in mari parvula est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 2:4)
Seneca Lucilio suo salutem Quid non potest persuaderi, cui persuasum est ut navigarem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 531)
Et ego quocumque navigare debuero, vicensimo anno perveniam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 4:6)
Corpora nostra rapiuntur fluminum more.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 22:10)
" In idem flumen bis descendimus et non descendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 23:2)
" Manet enim idem fluminis nomen, aqua transmissa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 23:3)
portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito navigavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:2)
Quemadmodum navem eligam navigaturus et domum habitaturus, sic mortem exiturus e vita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 11:4)
ut naviges et viscera molli iactatione concutias;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:5)
Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 1:1)
Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)
Alexandrum, cuius modo feci mentionem, tot itinera, tot proelia, tot hiemes, per quas victa temporum locorumque difficultate transierat, tot flumina ex ignoto cadentia, tot maria tutum dimiserunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 23:1)
" Non tamquam gubernatori, sed tamquam naviganti nocet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION