라틴어 문장 검색

mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa popularibus nec vincta numeris, sed soluta liberius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:1)
Itaque sermo potius quam oratio dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:4)
Quamquam enim omnis locutio oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:5)
interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:2)
quicquid est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiam si abest a versu - nam id quidem orationis est vitium - numerus vocatur, qui Graece ῥυθμο`σ dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:1)
Vt enim in vita sic in oratione nihil est difficilius quam quid deceat videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 2:4)
huius ignoratione non modo in vita sed saepissime et in poematis et in oratione peccatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 2:7)
Non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte orationis ut vitae quid deceat est considerandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 3:2)
quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probi orationem adfingit improbo stultove sapientis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:2)
illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:6)
Nam orationis subtilitas imitabilis illa quidem videtur esse existimanti, sed nihil est experienti minus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 2:3)
Sunt enim quidam, ut scis, oratorii numeri, de quibus mox agemus, observandi ratione quadam, sed alio in genere orationis, in hoc omnino relinquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 3:2)
Nam ut mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quasi id ipsum deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:3)
unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장1)
itaque illud indecorum, quod quale sit ex decoro debet intellegi, hic quoque apparet, cum verbum aliquod altius transfertur idque in oratione humili ponitur quod idem in alia deceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION