라틴어 문장 검색

Non vidit flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum filiae, non exsilium generi, non acerbissimam C. Mari fugam, non illam post reditum eius caedem omnium crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam civitatem, in qua ipse florentissima multum omnibus [gloria] praestitisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 8:3)
Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano adsueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici, novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates suas consumpserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 58:1)
ad quos olim et ita ambulantis et in solio sedentis domi sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos, verum etiam de filia conlocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 133:6)
anne ad Peliae filias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 217:10)
qua tempestate Helenam Paris innuptis iunxit nuptiis, ego tum gravida, expletis iam fui ad pariendum mensibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 219:7)
per idem tempus Polydorum Hecuba partu postremo parit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 219:8)
P. Illa vero indigent nec eo dicuntur sine arte, quod ita sint, sed quod ea non parit oratoris ars, sed foris ad se delata tamen arte tractat, et maxime in testibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 1:2)
alterum, quem ad modum quidque fiat, ut quonam pacto virtus pariatur, naturane an ratione an usu ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 4:2)
Quodsi liber populus deliget, quibus se committat, deligetque, si modo salvus esse vult, optimum quemque, certe in optimorum consiliis posita est civitatium salus, praesertim cum hoc natura tulerit, non solum ut summi virtute et animo praeessent inbecillioribus, sed ut hi etiam parere summis velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 86:1)
quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque parerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:3)
Qua gloria parta urbem auspicato condere et firmare dicitur primum cogitavisse rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 8:1)
Ac Romulus cum septem et triginta regnavisset annos et haec egregia duo firmamenta rei publicae peperisset, auspicia et senatum, tantum est consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 27:1)
us nepos eius, ut dixerunt quidam, x filia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 31:1)
Post eum Numae Pompilii nepos ex filia rex a populo est Ancus Marcius constitutus, itemque de imperio suo legem curiatam tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:1)
Itaque cum maior eius filius Lucretiae, Tricipitini filiae, Conlatini uxori, vim attulisset mulierque pudens et nobilis ob illam iniuriam sese ipsa morte multavisset, tum vir ingenio et virtute praestans, L. Brutus, depulit a civibus suis iniustum illud durae servitutis iugum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION