라틴어 문장 검색

et mirum dictu, a paucioribus Othonianis quo minus in vallum inpingerentur, Italicae legionis virtute deterriti sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장6)
is rumor ab exploratoribus Vitellii dispersus, an in ipsa Othonis parte seu dolo seu forte surrexerit, parum compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장2)
nec apud duces Vitellianos dubitatum quo minus pacem concederent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장5)
Ipse Vitellius a ponte Mulvio insigni equo, paludatus accinctusque, senatum et populum ante se agens, quo minus ut captam urbem ingrederetur, amicorum consilio deterritus, sumpta praetexta et composito agmine incessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장1)
ut olim virtutis modestiaeque, tunc procacitatis et petulantiae certamen erat, ne minus violenter Aponium quam Flavianum ad supplicium deposcerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장2)
sanctus, inturbidus, nullius repentini honoris, adeo non principatus adpetens, parum effugerat ne dignus crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장6)
hortantibus libertis (nam amicorum eius quanto quis clarior, minus fidus) vocari tribus iubet, dantis nomina sacramento adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장3)
sed foeda hieme per transitum Appennini conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctantibus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus non minus saepe quam ratio adfuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장3)
obruebatur animus miseratione curaque, ne pertinacibus armis minus placabilem victorem relinqueret coniugi ac liberis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장2)
et suo quisque metu, ne disiectos eoque minus validos Vitelliani consectarentur, cunctantem in arma impellebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장5)
quippe miles Vitellii adversus pericula ferox, laboribus et vigiliis parum intentus erat, et hibernus imber repente fusus oculos aurisque impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장14)
saevitiam Neronis per eius modi imagines inlusisse, nec minus sibi anxiam talem amicitiam quam aliis exilium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장9)
nec providerant impetum hostium milites, nec, si providissent, satis virium ad arcendum erat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장10)
ubi insidiae parum cessere, ad vim transgressus Canninefatis, Frisios, Batavos propriis cuneis componit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장4)
sed parum provisum ut copiae in castra conveherentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION