라틴어 문장 검색

is crebris sermonibus temptaveritne Pisonem ad res novas an temptanti restiterit, incertum, quoniam secreto eorum nemo adfuit, et occiso Pisone plerique ad gratiam interfectoris inclinavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장2)
- sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum prima visa nos pellerent, deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:3)
Idem tamen subicit nihil esse temptandum, nisi cum apte poterit tempestiveque temptari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 6:1)
agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit ut qui ab se dissentiret adversus Romanos dicere videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 282:1)
Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae, Temptabisque cibi fallere fraude Iovem . Teque aliquis posito temptet vim numinis opto, Tantalides ut sis tu Celeique puer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 20:3)
Quod potes, id tempta, operis ne pondere pressus Succumbat labor, et frustra temptata relinquas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 151:1)
Proinde Alamanni, pulsis disiectisque equitibus nostris, primam aciem peditum incesserunt, earn abiecta resistendi animositate pulsuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 42:1)
SILO POMPEIVS temptauit et in hac controuersia illam quaestionem, quam in omnibus uirorum fortium abdicationibus putabat esse temptandam:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 10:1)
inde excursiones in vicem fieri et, cum pulsos indignatio accenderet, plures subire, quod inritamentum certaminum equestrium est, cum aut vincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 137:2)
Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animaduertit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장1)
casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Troianosque eas tenuisse terras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION