라틴어 문장 검색

nec ideo aliquid non est maius eo, quo coepit, quia non potuisset in tantum procedere, nisi coepisset.
(세네카, 행복론, Liber III 127:4)
Atqui quid interest, cum aeque sine patris beneficio quam sine nutricis non potuerim ad ulteriora procedere ?
(세네카, 행복론, Liber III 131:3)
si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit ?
(세네카, 행복론, Liber III 145:1)
Ad hoc, dic mihi, quae causa nos perducit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 78:1)
nec paenitet nec paenitebit nec ulla iniquitate me eo fortuna perducet, ut hanc vocem audiat :
(세네카, 행복론, Liber IV 102:3)
Omne hac via procedit officium.
(세네카, 행복론, Liber IV 159:2)
Paucos usque ad verum fructum a liberis percipiendum perduxit aetas ;
(세네카, 행복론, Liber V 23:4)
Vir facetus et cuius per figuras sermo procederet, derisor omnium, maxime potentium, maluit illi nasute negare quam contumaciter aut superbe ;
(세네카, 행복론, Liber V 32:4)
Expecta, et iam hoc verius dices, simul te ad has latebras perduxero, ex quibus cum evaseris, nihil amplius eris adsecutus, quam ut eas difficultates effugeris, in quas licuit non descendere.
(세네카, 행복론, Liber V 66:3)
sic inlitteratum non ex toto rudem, sed ad litteras altiores non perductum ;
(세네카, 행복론, Liber V 76:4)
Ingratus C. Marius ad consulatus a caliga perductus, qui, nisi Cimbricis caedibus Romana funera aequaverit, nisi civilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum mutatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet.
(세네카, 행복론, Liber V 93:1)
scilicet ille, qui verum dicat et hominem inter mentientes stupentem ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum vindicet a consensu concentuque falsorum.
(세네카, 행복론, Liber VI 143:3)
dum vindicant inexplorata pro certis flectique non minus existimant turpe quam vinci et perpetua credunt, quae in summum perducta maxime nutant, ingentia super se ac suos regna fregerunt ;
(세네카, 행복론, Liber VI 146:1)
si contemptor omnium, quibus torquetur vita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi liqueat mortem nullius mali materiam esse, multorum finem ;
(세네카, 행복론, Liber VII 8:3)
Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem iubet, haec nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora veniat illa turpis honestique distinctio.
(세네카, 행복론, Liber VII 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION