라틴어 문장 검색

ad quod exarsit adeo, ut rupta taciturnitate proclamaret se quoque in ea causa laturum sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas fieret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장7)
resistentibus aerarii praetoribus subvenit Caesar pretiumque aedium Aurelio tribuit, erogandae per honesta pecuniae cupiens, quam virtutem diu retinuit, cum ceteras exueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장5)
unde ceteri silentium et paupertatem confessioni et beneficio praeposuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장8)
eius in ripa cum ceteris primoribus Arminius adstitit, quaesitoque an Caesar venisset, postquam adesse responsum est, ut liceret cum fratre conloqui oravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장2)
ceteros vis sua aut equites cum Stertinio Aemilioque subvenientes periculo exemere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장8)
primam utcumque aciem hastatam, ceteris praeusta aut brevia tela.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장7)
nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres omittebant suos quisque testari, hos esse Romanos Variani exercitus fugacissimos qui ne bellum tolerarent, seditionem induerint;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장2)
exim totidem aliae legiones et levis armatura cum equite sagittario ceteraeque sociorum cohortes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장9)
Visis Cheruscorum catervis, quae per ferociam proruperant, validissimos equitum incurrere latus, Stertinium cum ceteris turmis circumgredi tergaque invadere iubet, ipse in tempore adfuturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장1)
ceteri passim trucidati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장11)
quod arduum sibi, cetera legatis permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장5)
ceterae ad noctem cruore hostium satiatae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장7)
Quanto violentior cetero mari Oceanus et truculentia caeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus aut ita vasto et profundo ut credatur novissimum ac sine terris mare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장1)
posse et Cheruscos ceterasque rebellium gentis, quoniam Romanae ultioni consultum esset, internis discordiis relinqui.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장10)
Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat, et quia claritudine materni generis anteibat, avum M. Antonium, avunculum Augustum ferens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION