라틴어 문장 검색

ille se consuli nolebat, ne qua in re inferior esset quam Scaevola - , sic Servius sapientissime, cum duae civiles artes ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae, perfecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum assumeret quantum esset et ad tuendum ius civile et ad obtinendam consularem dignitatem satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 2:2)
ut ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem, cum aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:5)
quanta esset in verbis captio cum in ceteris rebus tum in testamentis, si neglegerentur voluntates;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:2)
quantam sibi potentiam Scaevola adsumeret, si nemo auderet testamentum facere postea nisi de illius sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:3)
Cum autem difficile sit in longa oratione non aliquando aliquid ita dicere ut sibi ipse non conveniat, quanto difficilius cavere, ne quid dicas quod non conveniat eius orationi qui ante te dixerit ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 57장 2:3)
Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit quantum flagiti commisisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:2)
Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:3)
autem Lentulus multo maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta in eo facultas erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장2)
postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:6)
Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 1:4)
C. Memmius L. F. perfectus litteris, sed Graecis, fastidiosus sane Latinarum, argutus orator verbisque dulcis sed fugiens non modo dicendi verum etiam cogitandi laborem, tantum sibi de facultate detraxit quantum imminuit industriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:4)
Quanta severitas in vult !
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:11)
quantum pondus in verbis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:12)
quanti autem et quales tu videris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 3:3)
Primnum memoria tanta quantam in nullo cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION