라틴어 문장 검색

cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 215:1)
ad ea elicienda ex mentibus divinis Iovi Elicio aram in Aventino dicavit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 216:2)
ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 221:1)
deditisne vos populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia in meam populique Romani dicionem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 400:6)
erige te deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 424:2)
adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus, ut quemadmodum Numa divini auctor iuris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 433:1)
rerum deinde divinarum habita cura;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 14:1)
ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse militi praemia qui primus, qui secundus castra hostium intrasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 221:2)
at enim divinis humanisque obruti sceleribus legem vos hoc anno perlaturos dictitatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 218:1)
parum id videri, quod omnia divina humanaque turbentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 15:1)
priore anno intolerandam hiemem prodigiisque divinis similem coortam, proximo non prodigia, sed iam eventus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 165:1)
itaque quae cecinerit divino spiritu instinctus, ea se nec ut indicta sint revocare posse et tacendo forsitan quae di immortales volgari velint haud minus quam celanda effando nefas contrahi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 178:1)
dein cum quidam seu spiritu divino tactus seu iuvenali ioco, visne Romam ire, Iuno?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 256:1)
atque his divinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 266:2)
in eo clivo eas cum L. Albinius de plebe homo conspexisset plaustro coniugem ac liberos avehens inter ceteram turbam quae inutilis bello urbe excedebat salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 446:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION